Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[17. A pril 1456] Anno Domini M.CCCC.lvj0., in die sanctorum Tyburci et Valeriani, que fuit dies 14. Aprilis, electus fuit in decanum Mag. Michael de Schrichk, qui statim die 17. eiusdem mensis fecit congregacionem super articulis subscriptis. Primus
ad recipiendum computum a decano precedenti; quod factum fuit, et facto computo non remansit in archula nisi media libr. den., sed census fuit exsolutus pro domo eodem die 2 flor. Ungaricalium et 4 libr., et sic debent esse in cistula 4 ½ libr. et 2 flor. Ungaricales.
Secundus ad deliberandum de inquilino in domo facultatis. Et de isto conclusum fuit, quod, ex quo dominus doctor Mag. Marquardus petivit per suos procuratores se continuari in domo, quod hoc deberet acceptari et ipse deberet expectari, ex quo dixerunt eum in brevi reversurum, ut dixerunt eum eis scripsisse; et nichilominus domini doctores Iohannes Chirchaym et dominus Caspar deberent stare pro eo, ut prius promiserunt. Et super hoc de novo promisit pro censu Mag. Iohannes Scharndarff, qui sua possidet bona et promisit pro dampnis secundum comunem formam. Et in eadem congregacione mota fuerunt aliqua utilia, de quibus postea debet haberi specialis congregacio, quam faciam tempore suo.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.162, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.162/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success