useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.179
Signature: 1.2.179
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. August 1458
Sitzung vom 7. August 1458  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [7. August 1458] Item eodem anno, in die sancte Afre, facta est congregacio ad deliberandum super duobus articulis sequentibus: Primus ad locandum domum facultatis medicine in futurum; et petivit dominus doctor de Muldorf, ut locaretur sibi domus etc. Item petivit quidam prespiter nomine Iohannes, quondam plebanus in Eberstorf, quod locaretur sibi domus per certos annos, qui obligavit se eam velle construere. Conclusum erat, quod dominus doctor Mag. Conradus Muldorf et idem prespiter deberent concordare, quod ambo eam inhabitarent, tamen doctor ut hospes, alter ut incola; in casu autem discordie deberent invocare decanum, qui haberet post hoc vocare seniores duos vel unum ad concordandum eos pro utilitate facultatis et eorum.

    Secundus articulus erat, ut disputaciones juxta statuta facultatis continuarentur; Magister enim Martinus Guldein dixit, quomodo nullus scolarium peteret eum pro responsione. Et videbatur singulis doctoribus protunc presentibus, quod Mag. Martinus Guldein ingereret se alienis negociis et forte non faceret diligenciam in actibus scolasticis, quemadmodum necessarium esset facultati. Quare conclusit, quod post hoc in quatuordecim diebus facultas plenius deberet congregari et tunc Mag. Martinus deberet vocari et peti, ut posterius conformaret se aliis doctoribus in exerciciis scolasticis et aliis, ita ut laudabiles consuetudines servarentur eciam per eum sicut per alios, aut omnino dimitteret facultatem deoccupatam. [fol. 44v]491

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    491 Wechsel der Tinte aber selbe Hand.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.