Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[30. April 1459] Item secunda feria, que fuit vigilia Philippi et Iacobi, fuit congregacio doctorum super isto articulo:
Ad cogitandum modos obviandi detractoribus nostre facultatis500 et exequendi eorundem. Fuit propositum per Mag. Iohannem Mu\esinger, scolarem in medicinis, quomodo dictus lapicida Iohannes Hinperger sexta feria ante Georii501 in monasterio fratrum Carmelitarum in cena seu collacione detraxisset facultati medicine dicendo, quod omnes doctores essent truphatores et precipue Mag. Iohannes Kirchaymer etc.
Placuit doctoribus omnibus, ut decanus cum Mag. Iohanne Kirchaim, Mag. Conrado de Muldorf [irent] ad judicem querendo consilium. Ita factum fuit. Quesivit statim judex, an proponeremus talia per viam consilii aut per viam querele; respondit decanus, quod nomine facultatis solum per viam consilii. Ita remisit nos ad Magistrum civium, qui dedit id consilium: si possemus habere homines, cum quibus probaremus, bonum esset; sin autem, melius est dimittere saltem per viam querele, etc. Ita transiverunt decanus et Kirchaimer ad Entlin, quesiverunt ab eo de negocio, dixit se velle non ibi fuisse, sed tantum ultimate dixit, quod dixisset, quod Iohannes Kirchaimer est nequam etc.502
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.185, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.185/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success