useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.187
Signature: 1.2.187
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. August 1459
Sitzung vom 9. August 1459  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [9. August 1459] Item in vigilia sancti Laurencii fuit congregata facultas ad deliberandum super articulis infrascriptis: Primus ad audiendum peticionem domini Iohannis Entli. Item Entli offenderat verbis Mag. Iohannem Mu\ensinger, et ita iniunctum fuit Entli per judicem civitatis, ut cum duobus doctoribus et aliis civibus quatuor coram tota facultate peteret ab eo veniam et restitueret sibi, quod recepit verbis, et ita eodem die factum fuerat etc. et res fuit ita bene concordata etc.505

    Secundus articulus ad locandum domum.

    Circa quem petivit Mag. Conradus de Mu\eldorf, ut facultas eum in censu domus teneret, ut antecessores facultas tenuisset, cum tamen ipse eciam esset membrum facultatis; et quamvis convenisset domum pro 11 flor. in auro, isti modo facerent 15½ tal. den. et precedentes dedissent solum 11 libr. den. etc. Quoad ista facultas consideratis multis remisit sibi primam convencionem taliter, quod absolute det 11 libr. den. et pro educcione fimi et aliorum ipse solvat.

    Pro futuro anno autem ita fuit sibi domus locata pro 11 libr. den. et reformet parva reformanda et pro tempore permittat celobracionem anathomie etc.

    Item hoc eciam est adiunctum, quod facultas post annum est libera ad locandum domum sibi vel alteri, qui facultati placuerit etc.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    505 Randglosse:
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.