Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[25. März 1463] Item 25. die Marcii fuit congregata facultas567 sub pena non contradicendi ad audiendum peticionem Mag. Nicolai Molitoris de Ratisbona, baccalarii in medicinis, qui petivit presentari domino cancellario568 universitatis vel eius vices gerenti ad aperiendum sibi portam cancellarie569 pro licencia in medicinis. Qui fuit per facultatem admissus ad presentandum eum domino cancellario vel eius vices gerenti; qui consequenter ad preces facultatis eum admisit, ut ei assignarentur puncta pro examine ad licenciam, quod fuit factum 31. Marcii, et sequenti proxima die570 de mane sub pulsu primarum fuerunt sibi assignata puncta et eodem die examinatus et ydoneus repertus, quare per omnes doctores facultatis medicine concorditer graciose admissus. Item Mag. Conradus concessit in precedenti, scilicet illa congregacione, pro collacione 15 den., in quibus posthoc decanus eum exsolvit. [fol. 55r]571
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.209, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.209/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success