Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[3. Juni 1463] Item 3. die Iunii facta fuit congregacio facultatis super articulo subscripto: Ad audiendum peticionem cuiusdam Magistri in artibus et baccalarii in medicina petere volentis, ut presentetur domino vicecancellario ad aperiendum sibi cancellariam pro examine ad gradum licencie in medicina. Et fuit Mag. Andreas Polonus et pro ista vice non fuit admissus et fuerunt sibi obiecta duo: primum, quia haberet litem cum universitate ex parte cuiusdam testamenti, et fuit sibi iniunctum, ut prius reconciliaret se cum universitate et aliis sibi adversantibus, ne facultas incurreret notam eius respectu; secundo fuit sibi obiectum, quod practicasset sine requisicione doctoris, quod foret contra suum juramentum; ipse vero fecit diligenciam, ut asservit, et composuit se cum rectore universitatis et revenit 10. die mensia prefati et super eodem articulo iterum petivit.572 Placuit doctoribus, quod eciam se componeret cum aliis, quos lesisset, et tunc seniores concluserunt eum fore admittendum, sed duo juniores nolebant, et quoniam ipse proterue se habuit in conspectu doctorum et immoraliter, quare diviserunt se doctores sine aliqua finali conclusione.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.211, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.211/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success