Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[19. Juni 1466] Item proxima feria quinta ante festum sancti Iohannis Baptiste congregata fuit facultas medicine super articulo subscripto: Ad audiendum desiderium quorundam civium a consolatu deputatoram in causa appotecariorum. Et erat desiderium illud, quoniam prefati desideraverunt cives seriose, ymo quodamodo mandando, quatenus domini doctores singulis scriberent appotecariis eorum receptas et indifferenter, quia ipsis appareret iniustum, quod tanto tempore plures ex appotecariis per abstraccionem receptarum ipsorum dampnificati essent et quod non inputarent alicui appotecario, si expost eorum aliquis cuidam emperico nomine Georgius Unrayn interdum administraret medicinas; et in illius suplementum totus velit consulatus, ut nullus aliorum empericorum hic Wyenne contra privilegia facultatis medicine practicet neque aliquis ex appotecariis eorundem alicui medicinas porrigeret. Quod si aliquis appotecariorum secus faceret, domini doctores extunc plenum ac justum haberent posse abstrahendi manus a tali. Et super isto articulo, quantum ad partem eius primam, placuit conformiter et facultati medicine et missis a consulatu, qui fuerunt Udalricus Kärner, Steffanus Hertell et Iohannes Ernst etc., quod domini doctores facultatis medicine expost singulis appotecariis, cum quibus saltem essent provisi, indifferenter ipsorum scriberent receptas, et qui tenerent articulos in causa contra empericos et nonnullos appotecarios empericos foventes per facultatem medicine conceptos. Et in maiorem illius ratifticacionem placuit consequenter et precipue missis a consulatu, quod singuli appotecarii, quantocius fieri possit, coram consulatu conpareant promittentes, se ibidem prefata observaturos, in presencia domini decani facultatis medicine ad minus et unius doctoris eiusdem; et illo facto, si expost aliquis appotecariorum contrarium predictis faceret, licite quilibet doctorum facultatis medicine manus abstrahere posset, ymo abstrahere deberet, quantum ad scribere vel presentare eius receptas ad alicuius talis appotecam. Sed quantum ad articuli secundam partem conclusit facultas, quod, quantum esset ex parte facultatis medicine, nullum simpliciter empericum admitteret ad practicandum in Wyenna neque alicui consentiret appotecario, quod medicinas quascumque emperico administraret alicui, quia illud directe contra juramentum cuiuslibet esset doctorum medicine, qui se velle privilegia eiusdem juravit observare. Tamen si consulatus vel maior eius pars aliquem ex empericis admitteret ad practicandum vel in practicando foveret, facultas medicine resistere in illo non posset, nisi cum privilegio sibi concesso, quod merito consulatus obligaretur manutenere etc.619 [fol. 64v]620
[1466/ 1467]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.242, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.242/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success