Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[30. November 1467] In eadem congregacione ut supra conclusum fuit, ut facultas medicine dominum officialem protunc in confeccionibus pro floreno Ungaricali remuneraret, eo attento, quod idem dominus officialis facultati justiciam fecit, dando litteram prohibitoriam contra quendam dominum Petrum de Erdfordia, in Krembs et Stain in medicina practicantem, ut sub excomunicacionis pena amplius non practicaret. Et dedi notario domini officialis pro littera 3 gross. et nunccio 12 den.
Eciam in eadem congregacione fuit conclusum, ut facultas medicine remuneraret Mag. Mathiam de Tulna, protunc nostrum procuratorem contra prefatum dominum Petrum practicantem, in uno floreno Ungaricali propter hoc, ut si facultas plures transgressores privilegiorum facultatis medicine citaret, quod tunc idem Mag. Mathias de Tulna esset fidelis procurator. Ista ut supra expedita sunt.629
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.256, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.256/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success