Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[5. Dezember 1468] Item in vigilia sancti Nicolai anni quo supra fuit in domo hubarum per consiliarios domini Imperatoris conclusum in causa vertente inter facultatem medicine et Mag. Hainricum Hacker, quod adhuc per dominum officialem et Mag. Iodocum Hausner, in decretis doctorem, debeat attemptari concordia dando eisdem plenum posse assignandi terminum, in quo Hacker practicare posset, sine sibi talis placuerit vel facultati sive non; sed in die sancti Nicolai fuit conclusum per doctores facultatis medicine, quod nullus debeat admitti terminus, in quo vel ad quem prefatus in artibus Mag. Hacker posset practicare in medicina, non obstante quod consiliarii domini Imperatoris hoc concluserint, quia hoc doctores facultatis medicine bona consciencia facere non possent, servando saltem privilegia, ordinaciones et statuta facultatis eiusdem et sentenciam latam per totam universitatem in rectoratu egregii viri Mag. Nicolai de Crevcznach, in sacra pagina doctoris eximii ac decretorum licenciati predigni, que sentencia fuit, quod prefatus Hacker a practica in medicina desistere debeat sub penis maioribus universitatis, attento eciam, quod protunc dominus Imperator de novo voluit quamlibet facultatem in suis privilegiis conservare et specialiter pro facultate medicine toti universitati contra Hacker et eciam consiliariis suis scripsit.654
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.268, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.268/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success