useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.279
Signature: 1.2.279
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. Juni 1469
Sitzung vom 7. Juni 1469  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [7. Juni 1469] Septima die Iunii venit vetula antedicta pro absolucione impetranda, ad quam videndum fuit decanus citatus. Et protunc vicarius in Tulna scripsit domino officiali, quomodo vetulam punivisset in cippo coram populi multitudine. Fuit tunc per decanum nomine facultatis motum, quod facultas esset contenta de sua absolucione, servatis tamen punctis infrascriptis:

    Primo quod juraret dicta vetula, tactis ewangeliis, quod de cetero nunquam vellet molestare facultatem medicine nec alicui aliquam medicinam simplicem aut compositam ministrare nec eciam alicui consilium dare, sed quod vellet penitere de graviter commissis, et id juramentum factum est coram notario et testibus secundum juris ordinem; deinde quod daret instrumentum publice suis expensis, in quo assereret se enormiter peccasse contra Deum et proximum suis erroneis consiliis, decipiendo populum in rebus, corpore et anima et quod ulterius nunquam, directe aut indirecte, facto aut consilio, velit de tali se intromittere sub pena reincidendi, et quod omnes ad eam venientes velit avertere nec eis consilium dare, sed benigne eos ad doctores approbatos remittere; tercio quod publicaretur in ambone populo, quomodo dicta vetula diu stetisset in excommunicacione et omnes illi, qui sibi communicaverunt ab ea petendo consilium, et quod ipsa fuisset in Romana curia nec potuisset beneficium absolucionis impetrare, sed remissa fuerit ad excommunicatorem, ut primo satisfieret parti lese, scilicet facultati medicine; et diceretur ibi populo, quod pro isto excessu publice sit punita in cippo in Tulna et quod eciam hic debuit taliter fuisse punita, sed ista pena ex largitate sit remissa.668 Consequenter populo diceretur, quod ulterius non accederent eam pro inutilibus consiliis sub pena reincidendi gravioribus et quod ita dimitterent eam in sua penitencia, ne ulterius ipsa cum accedentibus eam recidivarent gravioribus penis. In istis omnibus fuit contenta, et ita dominus officialis eam absolvit ordine juris.

    Post absolucionem vero factam, cum decanus petivisset fieri instrumentum et super hoc notarius requireretur, quatenus conficeret unum instrumentum aut plura etc., subiunxit vetula maledicta: ,non habeo pecuniam', recusans expensas instrumenti. Et dixit officialis: ,facultas medicine expediet'; sed decanus respondit: ,non facultas, sed vetula juxta prius proposita et acceptata'. Et ita abscessimus.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    668 Am linken Seitenrand wurde entlang dieses Abschnittes vermerkt:
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.