Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[9. September 1469] Item sabbato post Nativitatis Marie Virginis congregata fuit facultas medicine super articulis infrascriptis: Primus fuit ad locandum domum facultatis predicte. Secundus fuit ad deliberandum in certis negociis honorem dicte facultatis concernentibus, quid fieri expediat. Fuit eciam tunc motum de statute quodam novo fiendo, quod de cetero nullus admitteretur ad consilium facultatis medicine, nisi sit arcium et medicine doctor. Ex parte primi articuli venit Mag. Nicolaus de Ratisbona petens sibi locari domum pro futuro, et fuit sibi protunc locata per annum pro 9 flor. Ungaricalibus cum condicionibus, modo et forma expressis in decanatu Mag. Caspar Griessenpeg anno 65., scilicet ut reformaret parva reformanda, educat fimum, cacabum, fenestralia, mundet caminum, emat funes pro urnia etc. expensis suis propriis, non facultatis, ut supra in actis continetur. [fol. 71v]
De secundo articulo fuit conclusum, quod Iorius Unrain et Swentemir debeant citari, quia contra prohibicionem facultatis a practica non desisterent. Sed de statuto novo fiendo nichil fuit conclusum679. Item fuit protunc conclusum eciam, quod procurator facultatis nostre unacum pedello accederent Predicatores et Minores proponendo superioribus istorum monasteriorum, quatenus cum suis disponerent, ne practicarent aut medicinas infirmis darent contra ordinacionem facultatis et privilegia; eciam quod accederent monasteria monialium avisando superiores, ne enemata aut alia medicamina sine consensu facultatis administrarent, alioquin facultas in suis necessitatibus non velit eis suffragari, nedum opere sed et consilio.680 [fol. 72r]681
[1469/ 1470]
Mag. Hermannus Haym de Rotenburga.682
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.286, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.286/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success