Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[6. Februar 1470] Item 6. die mensis Februarii, hora prima, iterum convenerunt doctores omnes ex parte trium in medicina baccalariorum, et fuerunt iterum vota a singulis recepta et iterum seniores duo et doctor Iohannes Spardorfer admiserunt omnes et super defectibus cum eis fuit dispensatum et alii tres non admiserunt Mag. Ulricum et Mag. Georium et tunc de illis solus unus doctor admisit Mag. Cristofferum; sed decanus considerans illam disparitatem votorum conclusit pro saniori parte et recepit vota seniorum, quod omnes tres essent presentandi vicecancellario et admissi, tamen prius acceptis ab ipsis juramentis, quod secundum statuta compleverunt omnia ad illum gradum complenda preter eos, quos recitaverunt, defectus, super quibus cum ipsis fuit dispensatum. Item exposui 17 den. pro vino, crustulis et piris.694
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.291, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.291/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success