Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[31. Oktober 1471] Item eodem anno, ultima die Octobris, que fuit vigilia Omnium Sanctorum, fuit congregacio super articulis subscriptis, quorum primus fuit ad audiendum statuta facultatis, qui fuit statim expeditus.710
Secundus fuit ad audiendum peticionem cuiusdam novelli doctoris alterius universitatis, et fuit Mag. Michahel Meynnestorffer, qui petivit, ut facultas dispensaret secum, quot posset practicare hic in Wienna, quot fuit sibi concessum, at tamen quod conformaret se in omnibus ordinacionibus facultatis et teneret doctores facultatis in honore et reverencia. Et facultas servavit sibi autoritatem revocandi eum a practica, quandocumque placeret eidem facultati.
Item eodem die dedit dominus Mag. Nicolaus Molitoris de Ratisbona, hospes domus facultatis, pro censu estivo 4 flor. Hungaricales et debuisset adhuc dedisse medium, sed quia exposuit aliqua pro utilitate domus et pedellus portavit unam octavam Revolii pro 40 den. et sic permanserunt solum protunc 70 den., qui fuerunt michi eciam presentati,711 et duos magistros intitulavi, quorum nomina sunt retro scripta, quorum quilibet dedit 3 gross., et sic tota summa per me percepta nomine facultatis extendit se solum ad 4 flor. et 4 sol. den. et ad 22 den. et de illa pecunia exposui summas sequentes. Est tota in pixide cum sigillo et sic nichil obligor, est tota adhuc facultati712. [fol. 75v]713
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.308, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.308/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success