Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[30. Juli 1472] Item feria quinta post festum sancti Iacobi anni quo supra congregata fuit facultas super articulis subscriptis, quorum primus talis erat sub forma: Ad audiendum supplicacionem cuiusdam doctoris alterius universitatis petere volentis, ut ad consorcium et consilium doctorum facultatis medicine admittatur. Secundus vero articulus fuit ad audiendum conclusionem in proxima congregacione medicine facultatis conclusam ex parte locacionis domus eiusdem. Et super primo conclusum fuit articulo, quod Mag. Michael Monestaffer, alterius universitatis doctor, ad consorcium et consilium facultatis medicine admittatur. Super secundo autem conclusum fuit articulo, quod domus facultatis medicine locetur per unum annum, a festo scilicet Michaelis anni 72. ab Incarnacione Domini etc. usque ad festum Michaelis anni sequentis, Mag. Nicolao de Ratisbona, medicine doctori. [fol. 76v]717
[1472/ 1473]
Mag. Iohannes de Säligenstat.718
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.315, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.315/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success