Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[14. April 1474] Anno Domini etc. 1474., in die sanctorum Tiburcii et Valeriani martirum, in decanum facultatis medicine electus est Michael Mänestarffer, arcium et utriusque medicine doctor, cui decanus precedens, singulis presentibus doctoribus, presentavit ladulam magnam cum contentis in ea, videlicet libro statutorum et duobus libris actorum cum privilegiis et aliis in ea contentis et parvam ladulam seratam et unam parvam pixidem, in qua erant duo ducati, decem et septem octonarii, quinque crucifferi, unus den., sigillum facultatis.727 Qui duo floreni ex consensu omnium doctorum campsi sunt pro 20 sol. den. per Fridericum pedellum, de quibus 20 sol. dedi prenominato Friderico pro sollario suo, ut commissum mihi erat, 14 sol. den. Item dedi domino Martino, qui exsolvit censum pro Mag. Nicolao de Ratispona, 3 sol. 4 den., qui restabant solvendi in superfluo, quod solvit pro Mag. Nicolao, ut docuit protunc computus, quem fecimus quasi omnes. Item dedi pro malvasia 52 den.728 Item dedi predicto domino Martino 4 den. pro vino albo. Item dedi 1 den. pro semella.
Postea eodem die, facto computo a decano precedente et domino Martino predicto ex parte census domus facultatis pro una mutacione, remanserunt in parva pixide 3 flor. Ungaricales et 29 den. cum octonariis et aliis, ut videtur, et omnia superius exposita per me sunt ex 20 sol. soluta; solum restat racionem ulterius facere de 3 ducatis et 29 den. Item percepi a quodam intitulato 3 gross. monete albe.729
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.322, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.322/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success