useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.329
Signature: 1.2.329
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Juli 1475
Sitzung vom 22. Juli 1475  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [22. Juli 1475] Item 22. die mensis Iulii in die sancte Marie Magdalene fuit facultas congregata in stuba domus eiusdem facultatis medicine ad deliberandum super articulis infrascriptis, quid expediat. Primus articulus fuit pro locacione domus facultatis medicine, et fuit protunc domus locata arcium et medicine doctori, Mag. Hermanno Haym de Rotenburga, istius mutacionis decano, pro 9 flor. Ungaricalibus solvendis per duas mutaciones, medietatem videlicet ad festum sancti Georii et alteram medietatem ad festum sancti Michahelis, et omnia, que expressa sunt folio 61, observet.

    Secundus fuit ex750 parte unius baccalarii Cracoviensis universitatis, cuius nomen fuit Iohannes de Münsterberg, in astronomia instructus [sic!], et scivit751 [fol. 79v]752 practicare eclipses solis et Iune; ille inobediens fuit facultati medicine in hoc, quod voluit publice portare birretum et audire a doctoribus lecciones ordinarias. Fuit in congregacione finaliter conclusum, quod deberet adhuc pie informari, quod servaret consuetudines universitatis nostre et facultatis et non deferret birretum; quod factum fuit per Mag. Bernhardum, rectorem protunc scole ad sanctum Steffanum, qui a decano facultatis medicine rogatus fuit, ex quo sibi fuit multum coniunctus, ut informaret eum, quod amplius dimitteret birretum et deferret aliam tecturam decentem, et si vellet gaudere in posterum promocione, quod deferret secum ad lecciones librum et quod decanus facultatis medicine suaderet sibi, quod faceret. Responsum dedit idem baccalarius Mag. Bernhardo, quod vellet in se deliberare, quid esset facturus. Sic hodie in se deliberat nec dimittit753; consideret ergo facultas eius rebellionem pro temporibus futuris.754

    Tercius articulus fuit ex parte cuiusdam mulieris de Swesvia practicantis hic, que fuit inhabitata aput Scotos, et facultas pro ea nichil conclusit, quia fuit protunc in balneo naturali et dicebatur, quod, postquam veniret, judex civitatis vellet eam capere.755

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    750 Handwechsel:
    751 Wurde ausgebessert.
    752 Handwechsel.
    753 Wechsel der Tinte aber selbe Hand.
    754 Vorige Tinte.
    755 Wechsel der Tinte aber selbe Hand.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.