Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[2. September 1479] Item feria quinta post Egidii congregata fuit facultas ad audiendum quandam proposicionem per ominum decanum proponendam et erat hec, quia domini cives et Magister civium miserat famulum suum ad me, ut ego convocarem doctores facultatis et ascenderemus ad domum consilii, et nescivimus causam, quare essemus vocati. Fuit conclusum, quod liqui doctores mitterentur ad Magistrum civium ad inquirendum de causa, et fuerunt missi Mag. Georgius Schobling et Mag. Michael Manesdarffer, quibus Magister civium dixit, esset ex parte appotecarum, ita ut visitarentur appotece. Tandem facultate iterum congregata, fuit conclusum, ut per decanum facultatis et Mag. Iohannem de Selgenstat articuli consignati in decanatu Mag. Martini Guldein folio 42. Magistro civium presentarentur, quod et factum est in ecclesia Ottenhaym, et Magister civium nobis respondit, vellet libenter ad hoc conari, ut isti articuli per consulatum adprobarentur, ed usque huc nichil factum est.762
[1479/ 1480]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.337, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.337/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success