Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[19. Mai 1480] Item sexta feria ante Pentecostes convocata erat facultas propter infrascriptam causam; nam rector universitatis eodem die fecit convocari omnes doctores medicine ad locum consistorii hora prima propter quendam in medicina practicantem, alterius universitatis doctorem se asserentem. Congregata igitur facultate ante primam eodem die in domo facultatis medicine, placuit concorditer omnibus, nullo discrepante, quod pedellus facultatis eiusdem accederet dominum rectorem sibi ad partem dicendo, an vocaverit omnes doctores, ut facultatem medicine, an ut prifatas personas; si primum, quod tunc pedellus diceret, facultatem honestius debuisse vocatam fuisse, et ideo sua magnificencia egre ferre non deberet, quia facultas protunc comparere commodose non posset; si vero secundum, quod tunc pedellus diceret rectori, quod nullus in ista causa quidquam agere posset et ideo sua dominacio iterum non imputaret doctoribus, quia venire protunc non valerent.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.344, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.344/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success