Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[22. Jänner 1485] Item anno Domini 1485., 22. Ianuarii, die Vincencii, celebrata fuit congregacio facultatis medicine super articulo subscripto: Ad audiendam peticionem cuiusdam magistri in artibus et in medicina baccalarii ad examen pro gradu licencie in eadem admitti petere volentis, fuitque nomen predicti Mag. Fridericus Gressel ex Haynhaym. Cuius peticio fuit exaudita, sic tamen, si in examine sufficiens inventus fuerit, post promocionem doctores legentes in scholis medicorum audiat, si saltem mansurus sit in civitate; si vero extra civitatem, non vult eum facultas ad audiendas lectiones esse obligatum. Mota autem facultas fuit ad hoc propter magnum eiusdem Mag. Friderici in tempore defectum; a tempore enim sue intitulationis usque in hunc istum diem non complevit nisi tres annos et ebdomadas quinquaginta. Die vero Policarpi per totam facultatem vicecancellario est presentatus, qui eidem Mag. Friderico cancellariam aperuit, et postridie mane sub aurora puncta sunt sibi assignata, ad que eodem die post meridiem examinatus respondit et ita, ut per totam facultatem medicine dignus ad licenciam recipiendam judicaretur.810
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.373, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.373/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success