Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[28. Februar 1488] Anno Domini 1488., die 28. mensis Februarii, congregata fuit facultas super articulis infrascriptia, quorum primus erat ad audiendum peticionem cuiusdam magistri in artibus et in medicina baccalarii, ut presentetur, vicecancellario ad aperiendum sibi cancellariam pro temptamine ad licenciam in medicina. Cuius peticio fuit exaudita cum tali moderamine, quod si ad licenciam idoneus compertus fuerit, non tamen prius incipere debet, qnam habeat statum honestum, et fuit nomen Mag. Stephani Geinperger ex Patavia.
Secundus articulus fuit ad audiendum peticionem cuiusdam alterius magistri in artibus et in medicina scolaris petentis se admitti ad examen pro gradu baccalariatus in medicina. Cuius peticio fuit exaudita, et ipse protunc examinatus concorditer fuit admissus sub hac condicione, quod post promocionem, quousque esset petiturus ad licenciam, deberet audire omnes doctores legentes; et nomen magistri fuit Mag. Martinus Stainpeyß ex Wienna.845
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.394, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.394/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success