Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[2. Juni 1488] Secunda Iunii congregata facultate concorditer fuit conclusum, quod Mag. Stephanus audita littera abbatis Altovadensis adduceret viros fidedignos assecurantes decanum nomine facultatis, quod prefatus abbas Mag. Stephanum in phisicum sui monasterii recepisset. Quod factum est 6. Iunii.
Item locata est848[domus facultatis] die 2. Iunii Mag. Friderico Gresel pro anno futuro pro 8 flor. Ungaricalibus tali condicione, ut facultati 7 flor. Ungaricales tribuat, octavum autem florenum juxta suam discrecionem in pia opera convertat pro salute anime dive memorie benefactoris nostri, qui domum facultati testatus est.
Item fuit eciam protunc concorditer conclusum ob honorem altissimi Dei sanctorumque Cosme et Damiani martirum, quod amplius perpetuis temporibus ultra 9 sol. more solito exponendos 7 sol. den. usualibus decem sacerdotibus pro decem missis legendis exponantur eo modo, ut cuilibet sacerdoti 20 den. donentur, 10 vero pedello. Qui sacerdotes sint obligati interesse processioni facultatis, peracta autem processione perficere missas decem ob refrigerium anime dive memorie egregii viri medicine doctoris Nicolai de Herberstorff 849, qui testatus est domum facultati medicine.850
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.397, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.397/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success