Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[30. Oktober 1488] Item 30. die Octobris congregata fuit facultas medicine ad deliberandum super articulis subscriptis: Primus articulus fuit ad audiendum supplicacionem cuiusdam arcium et medicine doctoris, ut scilicet reciperetur ad consilium facultatis eiusdem, et fuit nomen doctoris Mag. Stephanus ex Patavia. Circa quem articulum fuit deliberatum et conclusum, quia idem doctor exorbitavit contra decanum precedentem, scilicet doctorem et Mag. Iohannem de Seligenstat, in quo eciam offendit facultatem medicine, quod deberet petere veniam a prefato doctore, scilicet decano antiquo, et a tota facultate, quam in persona sua offendit. Item de novo fuit sibi iniunctum, ut provideret sibi de statu, et ita fuit admissus.
Secundus articulus fuit ad audiendum supplicacionem cuiusdam magistri in artibus et, baccalarii in medicina, ut presentaretur domino vicecancellario pro tentamine ad gradum licencie in medicina, et fuit nomen magistri Iohannes Numan ex Wienna, qui graciose854 assumptus fuit et admissus. Item in eadem congregacione exposui 14 den. pro octava vini et 1 den. pro semella.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.401, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.401/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success