Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[26. Mai 1441] Item154 26. die Maii, que fuit sexta feria post festum Ascensionis Domini, congregata fuit facultas ad instanciam duorum magistrorum in artibus, scolarium vero nostre facultatis, petencium admitti ad examen baccalariatus in medicina. Et placuit facultati, quod admitterentur, et consequenter eciam fuerunt approbati ad eundem gradum per prefatam facultatem concorditer, et primus, cui nomen erat Mag. Michel Gräsel, dedit facultati 7 sol. den. loco floreni in auro, et secundus, cui nomen erat Mag. Martinus de Weissenburg, similiter dedit 7 sol. den.155 [fol. 11v]156
[1441/ 1442]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.41, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.41/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success