Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[13. Jänner 1490] Hec acta sunt 13. Ianuarii anno 1490. in domo doctoris Leopoldi. Item eciam in prescripta audiencia conclusum fuit, ut doctori Anndree tamquam decano omnia presentarentur officium concernencia, ut sceptrum et alia, simpliciter omnia, que recepit preter archam, sicut in die Tiburcii et Valeriani facultati 1 flor. Ungaricalem presentavit tantum et alia, que, ut prescriptum est, ab examinato Michaele recepit. Eo sic die electus est in decanum venerabilis et egregius vir arcium et medicine doctor profundissimus Mag. Foedericus Gräsl ex Haidenhaim, qui pacifice et utiliter preesse dignetur, ad quod Deus suam gratiam largiatur et eternam pacem hic et alibi nobis concedat.
Decanatus doctoris Foederici Gräsel876 [fol. 117r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.415, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.415/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success