Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[30. August 1490] Item 30. Augusti congregata fuit facultas ad audiendum peticionem cuiusdam magistri in artibus et scolaris in medicina petentis se admitti ad examen pro gradu baccalariatus in medicina et nomen magistri fuit Mag. Valentinus Pellificis de Corona. Cuius peticio fuit exaudita et eodem die examinatus respondit et admissus fuit ad gradum baccalariatus sub hac forma, quod in futurum, si velit promoveri ad licenciam in medicina, debet a baccalariatu audire in futurum per tres annos integros omnes tres doctores ordinarie legentes; si vero dumtaxat duos audire posset propter cantariam in castro, quam tunc habuit887, quod extunc per quatuor annos integros duos doctores ordinarie legentes audiat ante admissionem ad licenciam in medicina.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.419, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.419/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success