Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[4. Dezember 1500] In die sancte Barbare anno 1500., hora vesperorum, convocata ac congregata facultate, disputatum fuit propter articulum ex parte empericorum et conclusum fuit denuo, ne facultas tot sustineat detrimenta, quod dominus rector doctor Iohannes Cuspinianus et decanus facultatis doctor Iohannes Markart adeant regiam Maiestatem ad impetrandum privilegia contra empericos. Sed quia sine impensis eciam magnis illud fieri non poterat, facultas varios instituit modos pro habendis impensis, quia facultas tunc defecit in peccuniis tantis propter mutua facta externis personis etc. Vocatus fuit Bernhardus aromatarius, qui promisit velle mutuare 10 flor. Ungaricales, ut tamen sibi daretur recognitio, quod et factum fuit. Doctor Iohannes Dichttl promisit contribuere 8 libr. den.; doctor Bartholomeus Staber promisit etiam velle contribuere unum stipendium, scilicet 8 libr. den., doctor Martinus pariter promisit unum stipendium contribuere 8 libr. Insuper ad preces doctorum doctor Bartholomeus promisit velle mutuare facultati ad predictas 8 libr. den. 21 libr. den., ut in toto fiant 29 libr. den.
Dominus rector doctor Iohannes Cuspinianus et decanus facultatis nil contribuerunt, sed assensum dederunt, se velle ire ad regiam Maiestatem, interea practicas suas negligere atque facultati privilegia impetrare, quod et fecerunt.
Fuit etiam in eadem congregatione conclusum, ut facultas in consistorio rectoris petat litteras promotoriales et credentiales pro facultate ad Maiestatem regiam. Dedit decanus in hac congregacione pro collatione 62 den.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.446, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.446/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success