Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[7. Juni 1442] Item die 7. Iunii congregata fuit facultas ad deliberandum super articulis istis: Primus fuit ad audiendum legi statuta scolaribus, et ita factum fuit; statuta erant lecta in presencia facultatis et scolarium in domo facultatis.166
Secundus articulus ad conspiciendum structuras domus et cogitandum de reformacione eiusdem, si videbitur expedire. De isto articulo conclusum fuit, quod panimentum ante coquinam esset conspiciendum et trabes in celario sibi supposite per carpentarium, et ad consilium eiusdem deberet fieri reformacio.167
Tercius articulus fuit ad audiendum desiderium Mag. Dyetmari de sollennizacione festorum sanctorum Cosme et Damyani et deliberandum, quid ibi fieri expediat. Unde Mag. Dyetmarus petivit, quod fundaretur perpetuo solempnizacio predicti festi, ad quam fundacionem ipse vellet contribuere terciam partem, quidquid constaret. Pro istis conclusum fuit [fol. 12v] per facultatem, quod decanus deberet inquirere, quantum constaret tale festum peragendum et hoc refferre facultati, tunc ipsa posset melius se informare de fundacione. Sed tamen pro anno presenti deberet decanus istud festum peragere solempniter et deberet dicere Mag. Dytmaro, quod ipse contribueret terciam partem; quod si nollet, nichilominus facultas vellet peragere et diceret sibi, quod facultas infra hinc et prefatum festum vellet indagare, quantum singulis annis constaret et pro quantis posset fundare et tunc eius intencionem sibi insinuare in nomine Dei misericordis.168
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.46, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.46/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success