Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[21. April 1444] Primus fuit ad recipiendum juramentum decani noviter electi et iste statim fuit expeditus.
Secundus fuit ad recipiendum computum a decano immediate precedenti, qui similiter satis cito fuit expeditus, quia precedens decanus presentavit noviter electo 3 libr. den., 5 sol. et 3 den. unacum ladula facultatis et contentis aliis in eadem; et in dicto articulo fuit eciam motum de debitis facultatis, signanter domini doctoris Mag. Hainrici Stoll, et fuit conclusum circa hoc, quod prenominatus dominus doctor deberet exolvere facultatem plene in spacio duorum mensium immediate sequencium sine ulteriori dilacione et pro roboracione istius conclusi deberet dare facultati aut ipsius decano unam litteram obligatoriam pro se suisque heredibus, munitam duobus sigillis, proprio videlicet et alieno unius honesti viri.199
Tercius articulus fuit ad deliberandum, qualiter sit oviandum empericis et aliis contra statuta et ordinaciones facultatis practicantibus et circa istum articulum fuerunt plura mota200 hinc inde et tandem conclusum fuit, quod deberet invitari201 physicus domini Regis Romanorum Friderici et haberi consultus, ex eo quod notus et sciens melius informare facultatem de intencione202 maiestatis regie in expedicione talis articuli et ad ipsum invitandum fuit electus dominus doctor Mag. Michael Puff de Schrick et finaliter res mansit in suspenso.203
[1444/ 1445]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.64, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.64/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success