Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[7. Juni 1447] Item 7. die mensis Iunii fuit congregacio universitatis, et quia ante hoc dominus Nicolaus, noviter electus in Romanum Pontificem, misit unam bullam universitati et eadem bulla non fuit deducta ad universitatem absque scitu et consensu facultatis medicine; quare facultas medicine deliberavit, quod decanus facultatis medicine puplice deberet facere protestacionem coram universitate in casu, si universitas postea notaretur seu suspecta haberetur ex parte eiusdem bulle, quod facultas medicine vellet esse sine culpa, quoniam factum fuisset sine scitu et consensu eiusdem facultatis, et sic fecit decanus facultatis medicine. [fol. 19r]230
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.90, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.90/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success