Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[2. November 1448] Item idem decanus fecit congregacionem 2. die mensis Novembris super articulis subscriptis: Primus ad recipiendum computum a decano precedenti, et facto computo eciam256 factus fuit computus cum domino doctore Mag. Petro Wolczyann et Iohanne Chirhaim, et defalcatis defalcandis et singulis solutis, remansit in archa facultatis in minuta pecunia 4 libr. den. et media et 36 flor. Ungaricales, unus ducatus et duo Renenses, et ista pecunia tenetur reclusa in archula facultatis. Et sic fuit eciam articulus secundus expeditus, qui fuit ad recipiendum computum de expositis super structura domus facultatis.257 [fol. 21r]258
Tercius articulus fuit ad interessendum lectioni statutorum facultatis. Qui articulus eciam expeditus erat, quia lecta erant statuta in presencia doctorum, licenciatorum et scolarium facultatis, juxta quod canit statutum.
Quartus articulus fuit ad audiendum peticionem trium magistrorum petere volencium, ut ad examen pro gradu baccalariatus in medicina admittantur. Istorum magistrorum peticio fuit admissa et exaudita. Quorum magistrorum nomina sunt hec: Mag. Marquardus de Wysach, Mag. Conradus de Muldarff, Mag. Caspar de Tettnang; sed hoc adiectum erat, ut Mag. Marquardus et Mag. Caspar, quilibet eorum compleret adhuc unam responsionem, in qua defecerunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.99, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.99/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success