Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[12. Dezember 1505] Die 12. Decembris convocata fuit facultas propter sequentes articulos: Primo ad audiendum Mag. Iohannem Wisinger petere volentem se admitti ad respondendum pro licencia. Secundo quid de privilegio facultatisratione empericorum fieri debeat. Conclusit facultas supra primo, scilicet de peticione Mag. Iohannis Wisinger, quod admittatur ad respondendum pro licentia, sic tamen, quod post doctoratum non practicet in civitate Wiennensi et suburbiis per unum annum integrum; ita promittat ad manus decani.
Super secundo articulo sic conclusit, quod expectetur Regia Maiestas242donec veniat; [fol. 38v] quo adveniente conclusit facultas, quod accedatur et petatur pro alteratione illius puncti: “oder so gelerrt" et petatur sua Maiestas pro prothomedicatu sive auctoritate habendi carcerem et capiendi empericos et illos examinandi.
[Vor 21. Dezember 1505] Mag. Ioannes Wisinger admissus presentetur ante Thome quandocumque, salutandoprius vicecancellarium.243
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.103, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.103/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success