useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.110
Signature: 1.3.110
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
10. November 1506
Sitzung vom 10. November 1506  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [10. November 1506] Anno Domini 1506, decima Novembris, que erat vigilia sancti Martini, suscepi decanatum nostre facultatis ego Wilhelmus Puelinger, arcium et medicine doctor.

    Eodem die doctor Iohannes Newman tanquam vicedecanus fecit computum loco doctoris Iohannis Cuspiniani; quia autem de pecunia mihi aliquid deesse videbatur, inclusimus ad unam bursam sub signeto doctoris Neuman pecuniam totam usque ad alium computum complete fiendum per ambos doctores.

    Preterea idem doctor Iohannes Neuman computabat exposita sua pro structura domus, quem computum quoque suspendi ad adventum aliorum doctorum et presenciam.

    De clave prestanda ad archam doctori Iohanni Wisinger conclusum est, quod non assignetur ex causis facultatem moventibus et solo Consistorio detegendis, et ne universitas per hoc detrimentum paciatur, vult per decanum suum aut seniorem semper aperire. Et facultas vocata ad Consistorium prefati rectoris occasione clavis dedit pro bono pacis clavem ad manus Consistorii, ita ut esset immunis ab omni suspicione et damno possibiliter emergente, de quo eciam solemniter in Consistorio decanus pro tunc fecit protestacionem.259

    Exposui eodem die 13 den. pro vino.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    259 Dieser Absatz wurde am unteren Seitenrand eingetragen; durch ein Kreut am linken Seitenrand dieses Absatzes wird angezeigt, dass er an eben dieser Stelle eingefügt werden soll: . Et facultas vocata ad Consistorium prefati rectoris occasione clavis dedit pro bono pacis clavem ad manus Consistorii, ita ut esset immunis ab omni suspicione et damno possibiliter emergente, de quo eciam solemniter in Consistorio decanus pro tunc fecit protestacionem.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.