useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.117
Signature: 1.3.117
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. August 1507
Sitzung vom 4. August 1507  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [4. August 1507] Item 4. die Augusti arcium Mag. et medicine baccalarius Iohannes Fuscinius de Elbing petivit se admitti ad examen pro gradu licencie, et a facultate ab omnibus admissus fuit, si infrascriptos articulos quinque adimplere velit.

    Primo, quod lectiones omnium doctorum ante licenciam diligenter velit audire.

    Secundo, quod respondere velit tribus doctoribus, quibus non respondit.

    Tercio, quod informacionem ex aliquo doctore recipere velit sufficientem, qui fidem de illo coram facultate faciat.

    Quarto, quod post examen ad licenciam Bienne et non in alia universitate licenciam recipere velit.

    Quinto. quod non practicet in civitate Biennensi ante quatuor annos, et quod infrascriptas daret facultati litteras de sua propria manu: “Ego Mag. Ioannes Elbing, arcium magister et in medicina waccalarius, promitto firmiter hoc meo chirographo mea manu exarato velle firmiter servare et adimplere, prout eciam iuramento decano facultatis medicine in presencia facultatis prestito affirmavi, sequentes condiciones: Primo, quod post examen, casu quo promovear, velim recipere licenciam in Biennensi studio et non alia universitate. Secundo, quod per quadriennium inmediate post licenciam aut insignia doctoralia practicam non exercere velim in civitate Biennensi, sed in alio loco mihi providendo."

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.