Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[2. August 1508] 2. die mensis Augusti habita est facultatis congregatio propter decretum Consistorii rectoris, quod tale erat: Facultas medica assignet doctori Michaeli ex Premarton in triduo certum diem et brevem [terminum]repetitionis in medicina sub penis maioribus universitatis. Facultas de hoc precipitanti decreto, quia nondum coram Consistorio audito, vehementer admirata est, presenciens se multum agravatam, matura cum deliberatione conclusit, quod decanus rectorem una cum notario et testibus accedat et protestetur coram eo de appellatione interponenda ad totam universitatem propter certa facultatis gravamina etc.
Finita congregatione, decanus iuxta conclusionis tenorem mox una cum notario et testibus rectorem accessit et coram eius Magnificentia protestatus est nomine facultatis de appellando a Consistorio ad totam universitatem propter certa facultatis agravamina.
Rector negotium ad proximum consistorium suspendit.
Eodem die Mag. Gregorius chirurgicus de Norsia a facultate ardentibus ac summis precibus sibi dari literale testimonium super duo puncta tantum, puta incisionis lapidis et rupturarum, peciit. [fol. 44r]283
Eodem die facultas conclusit, quod Mag. Gregorio chirurgico de Norsia iuxta suam petitionem ad facultatem porrectam decernantur litere testimoniales super duo dumtaxat puncta, puta incisionis lapidis et rupturarum, ita tamen, quod florenum Ungaricalem facultati pro sigillo tribuat.
Litteras recepit; pro sigillo 1 flor. Ung. dedit.284
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.131, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.131/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success