Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[2. November 1508] Die Omnium Animarum fidelium, que erat 2. Novembris, habita est facultatis congregatio propter articulum sequentem. Ad audiendum quoddam rectoris suorum consistorialiumque decretum contra facultatem fabricatum, cuius tenor talis: Item decretum, quod demandetur sub pena excommunicationis dominis doctoribus tribus electis per facultatem medicam, scilicet Neuman, Guilhelmo et Udalrico Cervo, quod cras congregent facultatem medicam, et quod facultas medica infra triduum eligat decanum et tandem illum presentet rectori et Consistorio sub pena excommunicationis. Actum die Lune penultima Octobris anno domini 1508.
Ita cavetur in prothocollo Ioannis Ergkel notarii. Habito auditoque presenti decreto, facultas considerans et observans rectoris suorumque consistorialium furiam impetuosumque contra facultatem processum, omni iuris forma denique carentem, facultas protunc hanc decrevit conclusionem rectori mittendam, cuius tenor talis: Ad decretum nuper datum facultas medica ad trium doctorum instantiam, quibus mandatum est, sacratissimis his diebus fuit congregata. Nihil tamen expedire potuit, quia non plene congregata fuit, quod nunc bis accidit, non obstantibus maioribus facultatis penis, quibus omnibus demandatum erat. Quare hactenus nihil conclusum est. Que conclusio rectori missa et presentata est. In eadem congregatione pro collatione dedi 13 cruc. 2 den.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.140, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.140/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success