Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[6. November 1508] De divi ac sancti Leonardi confessoris, que erat 6. Novembris, facultas tenore facte citationis una cum advocato suo doctore Philippo coram asserto Consistorio rectoris et aliquibus universitatis Senioribus comparuit. Ibi enim rector nomine suo et consistorialium suorum facultati supplicavit, ut ob pacis amorem decanum suum Consistorio presentaret; si autem hoc facere recusaret, tunc ipsa facultas posset palam hic coram Consistorio causam vel causas allegare, quare decanum suum a facie Consistorii hactenus distulerit et presentare non vellet. Facultas super hoc per suum advocatum desideravit legi et audiri Principis statutum Procuratorum electionem directe intuens. Quo lecto et audito, facultas respondit hoc pacto: Si errores superioribus annis in procuratorum et rectorum electionibus commissi emendarentur et tollerentur, ita quod de cetero nulla facultas deluderetur et sperneretur in suis suppositis ab altera, et quod illorum erratorum hactenus commissorum mox, seclusis omnibus aliis universitatis negotiis, extirpatio, reformatio et finalis discussio per totam universitatem haberi posset, ita quod de cetero inter facultates et in tota universitate mutuo fraterna dilectio ac vera amicabilis unio foret et accresceret, hoc expedito facultas illico decanum suum in faciem Consistorii presentabit. Et si utique tocius universitatis congregatio locum habere non posset, deputentur tamen tandem ex qualibet facultate quatuor viri maturi, pacis amatores, non ad latera declinantes, qui una cum rectore errata hactenus commissa reforment et prorsus tollant, ita quod universitas pristine paci et tranquillitati perpetue restituetur. Si autem Consistorium in horum nullum consentire velit, tunc facultas nullatenus in decanum suum mittendum consentiet. [fol. 46v]
Consistorium super facultatis responsione data deliberavit292; hoc tandem fabricavit decretum:
Decretum, ex quo domini medici petiverunt imposterum non fieri peregrinas etadulterinas electiones in universitate, tunc velint dare decanum, quod dent infra hinc et diem Iovis decanum; quod si hoc facere non velint. Probent ad illum diem hora duodecima coram Consistorio illas peregrinas et adulterinas electiones factas et alios errores per eos assertos sub penis solitis.
Ita cavetur in prothocollo Ioannis Ergkel notarii publici.293
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.142, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.142/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success