Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[11. November 1508] 11. Novembris295, que erat vigilia sancti Martini episcopi, habita est facultatis congregatio propter articulos sequentes:
Primo ad finaliter concludendum super articulos nuper in facultate conceptos, et ad audiendum eorundem probationes in utroque iure fundatas per facultatis advocatum fabricatas.
Secundo: Vicedecanus quosdam bibliothece facultatis defectus coram facultate proposuit. Primus defectus erat de reformandis cathenis certorum librorum cathenis carentium. Secundus de clavibus parvis decano precedentis mutationis non presentatis, nunc inquirendis.
Tertius de videndis libris ex facultatis bibliotheca receptis et concessis. Facultas ad istos enumeratos defectus modo finaliter nihil conclusit, quia doctores facultatis non omnes erant presentes, non obstante, quod ipsis omnibus in cedula per vicedecanum missa sub prestiti iuramenti pena demandatum fuerat.
Ob id facultas has sequentes duas fabricavit conclusiones:
Conclusit facultas seriose, quod futuris temporibus nullus doctorum absentet se sine rationabili causa a congregatione facultatis, alioquin facultas velit contra eundem procedere ad penam in cedula per decanum vel vicedecanum transmissa expressam. Secundo conclusit, quod doctor Ioannes Marckhart in futura congregatione ad verbum ponatur de sua absentia, et si pregnantem causam non allegaverit, puniatur iuxta arbitrium facultatis. Dominus doctor Markart sequenti congregatione causam sue absencie legitimam palam coram facultate proposuit.296
Super secundo articulo facultas conclusit, quod articuli per facultatem nuper preconcepti una cum probationibus iure fundatis per iuniores duos doctores facultatis et procuratorem quendam ad proximam diem Lune hora duodecima manco Consistorio rectoris facultatis nomine presententur. Item pro vino et pane 13 den. [fol. 49r]297
[1508/ 1509]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.145, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.145/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success