Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[17. November 1508] Item 17. die Novembris congregata facultate, prior decanus computum fecit, demum omnia in parvam ladulam, presentata pecunia, reposita sunt et reclusa etc.
Secundo ad decretum domini rectoris conclusit, ut decanus facultatis, doctor Marckhardus, doctor Wilhelmus certos articulos suo Consistorio presentarent et rectori in suo Consistorio aut aliis ad hoc deputatis in tali negocio, discuciendoassisterent, articulos ipsi apud se haberent etc.
Item in eadem congregatione conclusum fuit iuxta desiderium domini rectoris, ipsum rectorem Mag. Michaelem de Premarthon, alterius universitatis doctorern, repetitionem posse facere, quando sibi placuerit et dare pro facultate iuxta tenorem statuti 4 flor. Ungar., quos decano presentavit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.153, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.153/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success