Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Oktober 1511] Anno 1511, in die sancti Collomanni, electus est in decanum facultatis doctor Iohannes Markart ex Hailprunna, cui antecedens decanus presentavit presentanda et 9 sol. 5 den.
Eadem die conclusit facultas, quod doctor Steinpeiß citetur et decanus sibi proponat, quo pacto singulos doctores et facultatem leserit diffamando etc. in suo vulgari sermone facto tempore pestis proxime supra cimiterio sancti Michaelis,315ubi publice dixit in ambone, singulos doctores protunc de facultate existentes pellendos fore de civitate Wiennensi etc. Fuit igitur citatus, sed dixit pedello nolle comparere, quapropter iterum commiserunt illum in scriptis vocari debere sub pena per facultatem dictanda, quod factum est.316
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.174, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.174/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success