Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[27. März 1512] Die 27. mensis Martii anno quo supra congregata fuit facultas propter duos articulos. Primus fuit ad audiendum doctorem Iudocum Puechamer petere volentem sese admitti ad repetendum. Secundus ad audiendum quandam petitionem Mag. Fabiani Kindler. Audita igitur humilima petitione domini doctoris visisque testimonialibus litteris, quibus idem doctor suum ante facultatem sufficienter probavit doctoratum, facultas medica ipsum dominum doctorem Iudocum ad repetendum benigne ac pie admisit. Deinde predictus Mag. Fabianus ex consensu doctorum suam facultati exposuit petitionem, que talis fuit: Proposuit primo, quo pacto antecedenter per triennium ac ultra lectiones audiverit hic Wienne a doctoribus, et negligentia quadam omiserit se ad facultatem inscribi; preterea per biennium iam proxime actum Wratislavie practicaverit, atque fortuna sibi arridente, viduam appothecarii cuiusdam relictam coniugio sibi copulaverit, cum qua necdum nuptias celebrasset. Venisset autem huc temptare, si quandoque ex benignitate doctorum facultatis medice posset promoveri ad baccalariatum et doctoratum infra certum breve tempus, quoniam prius nuptias celebrare non intenderet. Hiis facultati propositis, consequenter humiliter petivit doctores facultatem representantes, quatenus benigne ac mitius secum agerent322 sibique intelligere darent, si ipsum votis suis prosequi velint atque in Wiennensi studio, ne aliorsum ire cogeretur, in baccalarium et doctorem promovere. Facultas diversa longaque habita deliberatione conclusit, quod dictus Mag. Fabianus debeat bene sperare de facultate, quia velit eum promovere, casu quo ydoneus reperiatur; sed quod post Pasca quandocumque semel in publicis respondeat scolis, tandemque, quando sibi placuerit, petat congregare facultatem ac admitti ad respondendum; ex tunc facultas ipso audito et baccalario promoto velit sibi terminum non nimis etiam prolixum statuere, post quem ad licentiam petat. Huius conclusionis intentionem facultas per decanum doctorem Iohannem Markart patefecit in congregatione memorato Mag. Fabiano, qui maximas facultati dixit gratiarum actiones et furtive tandem recessit et Ferrari323e insignia doctoralia ibidem percepit.
Conclusit facultas eadem die, quod horreum domus sit removendum et illuc futura estate liberaria edificanda cum una testudine comprehendente totum locum sive spatium inferius, ubi horreum stetit.324
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.179, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.179/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success