Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[14. März 1513] Die 14. Martii fuit congregata facultas medica ad audiendum petitiones magnifici domini rectoris Iorii Thanstetter, Doctoris Iodoci et Mag. Simonis Latz. Petivit dominus rector, quod facultas dispensaret secum super gradum baccalareatus medice artis et super responsionibus ad gradum baccalaureatus et licentie publice fiendis, attento hoc, quod annuo tempore officiis fuisset involutus, et quod vergeret sibi in ruinam et detrimentum latius eum differendo et impediendo ab examine licentie. Facultas volvendo hinc inde suam petitionem, que si esset contra statuta communia, tamen finaliter super petitionibus suis dispensavit ponderando, quod esset rector et quod multa sustinuisset onera universitatis, scilicet rectoratum, decanatum et vicecancellariatum, secundo quod esset lector ordinarius, tertio quod esset bone vite, doctrine et honestatis, tamen pro futuro per hoc cum aliis non velit, [fol. 54v] nisi cause rationabiles sint adducende335, ita contra statuta procedere et semper eorum statutorum vigorem servare.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.188, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.188/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success