Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[4. September 1513] Dominica die post Egidii iterum convocata fuit facultas ad audiendum peticionem cuiusdam Mag. Georgii Hayni medicineque baccalaurei alterius universitatis videlicet Erphurdensis362fuitque peticio eius, ut admitteretur ad examen pro gradu licencie in medicina et ut fieret secum dispensatio super defectibus et responsionibus publicis.
Conclusum, quod idem petens, cum litteras testimoniales super promotionem ad baccalariatum non haberet, corporale saltem prestaret testimonium. Quod fecit per unum dumtaxat magistrum, qui ad huiusmodi testimonium insufficiens fuit. Decuit, quod prenominatus Mag. Georgius Hayni per iuramentum probaverit, quod iuramentum coram facultate fecit; que facultas super defectibus et responsionibus publicis cum eodem etiam dispensavit. Tandem admissus ad examen pro gradu licentie etcum tribus prius admissis ad idem examen, puta cum Mag. Ioanne Gastgeb, Mag. Gandulpho et baccalario quodam in medicina Ioanne de Lunden, eadem hora et die in stuba inferiori domus facultatis domino vicecancellario doctori363Wilhelmo presentatus.
Conclusum denique, quod in duobus diebus examinarentur, semper uno die duo.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.204, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.204/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success