Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[4. November 1513] Item die Veneris, que erat 4. Novembris, habita est prima congregacio officii mei in domo medicorum. [fol. 63v]
Item quia doctor Trapp, tunc rector, voluit, ut singularum facultatum statuta per decanos legerentur, et quia quandoque statutorum forma in facultate non attenditur, articulum proposui dominis de facultate, an vellent aliqua statutorum mutare aut ita conservare. Conclusum est, ut legantur statuta iuxta intencionem statuti, quod est in libro statutorum facultatis in capitulo de electione decani et eius officio folio 10. ubi † et quod tantum statuta legerentur, que scolares, baccalaureos et licenciandos vel licenciatos accedunt, quoniam doctores suarum rerum non sunt ignari, et quod intimacio in valvis publicis ad hanc lectionem fieret sicut idem statutum sonat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.217, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.217/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success