Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[25. März 1492] Item secunda feria Oculi fuit dominorum doctorum congregacio racione persone descripte, quid amplius esset agendum. Multis laboribus secum habitis et cum gravibus facultatis expensis et familie nil pro tunc fuit conclusum, nisi ut diucius secum haberetur paciencia, in domoque facultatis fixe maneret, quod se adimplere spopondit atque dominis doctoribus in omnibus velle obedire, quecumque secum mandaret.
Item quamvis expense decanum concernerent, dominus tamen doctor Foedericus ista mutacione in congregacionibus et actibus68facultatis semper exposuit, paucis vicibus exemptis; ubi decanus noluit, ut computi fieret difficultas aut confusio, ab uno enim facultas melius racionem quam a duobus reciperet et sic peccuniam parvam ab eo expositam ex Federico recuperavit ita, quia iste in domo facultatis constitutus esset, et sepius contingeret inprovise peccuniam exponere; facilius propter loci commoditatem Foedericus quam Anndreas exposuit. Habitabat enim doctor Anndreas in cimiterio fratrum Carmelitarum.69
Item racione anathomie porci Mag. Foedericus Gräsel exposuit pro porco 17 sol. den. Item laniis adducentibus et conspicientibus 8 den.
Item laniis mactantibus porcum28 den.
Item pro duabus octavis Rivolii per 52 den. facit 3 sol.14 den.
Racione70vero Conradi71Praittenawer de Puechperg,qui fuit suspensus et pro anathomia celebranda facultatistraditus, infrascripta exposuit:
Item in die sancti Benedicti, quifuit 4. feria ante dominicam Oculi, exposuit Häckel, qui fuit custos captivorum, et lictori et suis sociis 1 tal. den.
Item vectoripro vino 8 den. 72
Item pro tribus octavis Rivolii eadem die dominis doctoribus et cyrurgicis per 52 den. facit 5 sol. 6 den.
Item pro residuis sumptibus racione prefati Conradi factis a sibi ministrantibus et pro salario vetule secum vigilanti per quadriduum73 usque ad diem undecimum, qui fuit Sabatho post dominicam Oculi, singulis computatis facit in summa 3 tal. 7 sol. 19 den. [fol. 10v]
Item74 Iohanni bedello Conradum predictum ad beatam Virginem ad Oeting Bavarie conducentem et exhinc usque ad parentes suos in Puechperger plebania in Praittenaw per facultatem ad hoc onus in se sumendum petito et per eum fideliter expleto, pro sumptibus 2 tal. den. Et quia idem Iohannes bedellus noster defecit in sumptibus, cogebatur de propriis pecuniis 1 libr. den. exponere75, quam eidem facultas restituit. Et sic summarie racione sepedicti Conradi facultas medicine exposuit 8 tal. den. 4 sol. et 23 den. Wiennenses.76[fol. 11r]
Mag. Frederici Grasel de Haydenhaim decanatus tercius.77
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.24, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.24/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success