Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Jänner 1517] Item anno 1517, die mensis Ianuarii 13., fit convocacio tocius universitatis, in qua per inclitam facultatem medicam tale datur et colligitur votum ut: [fol 73r] Placet saluberrime facultati medicine, quod ex superhabundanti inter dominum reverendissimum et universitatem per certos deputandos attentetur concordia; que si locum habere non posset, ex tunc, ut universitas in expensis minus gravaretur, accepta maiori oportunitate tum loci tum temporis, hoc est, si contingeret, ut brevi speramus, Imperatoriam Maiestatem reverti a locis illis distancioribus ad terras suas viciniores, tunc mittatur ad Imperatoriam Maiestatem nuncius a facultate aduc deputandus, ea tamen condicione, ut cum illo articulo principaliori omnia aliarum facultatum gravamina iam dudum collecta annectentur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.260, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.260/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success