useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.27
Signature: 1.3.27
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. April 1492
Sitzung vom 24. April 1492  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [24. April 1492] Item die qua supra, facto computo de perceptis et expositis per me Foedericum Gräsel, hospitem domus facultatis, solvi censum facultati debitum ad festum sancti Georgii proxime elapsum et ultra hoc mutuavi facultati 20 sol. den. dandos bedello nostro Iohanni, quia facultas bedello78 dandum deliberavit 2 tal. den. propter fatigas et labores habitos cum Conrado suspenso, quem ad patriam suam et usque ad beatam Virginem in Öting Bavarie conduxit, in quo itinere bedellus noster ultra 2 tal. sibi a me nomine facultatis tradita 1 tal. den. consumpsit cum predicto Conrado, quod talentum den. eciam facultas sibi restituere deliberavit et in parata pecunia dati fuerunt extunc bedello in congregacione et computo 4 sol. den.; residuos vero 20 sol. den. ego me voluntavi velle interea facultati mutuare et sic finaliter facto computo remanserunt in manibus meis de pecuniis facultatis 62 den. De quibus exposui pro tunc pro vino malvatico 48 den. Item pro vino communi5 den. Item pro fragis et pane 10 den. [fol. 11v]

    Item in eadem congregacione fuit tractatus alius articulus de locacione domus, circa quem ego Foedericus Gräsel petivi michi locari domum pro censu, quo hactenus eam habuissem locatam. Super quo articulo facultas conclusit, domum ipsam a festo Michaelis proxime futuro per integrum annum michi fore locandam et pro tunc actu locavit pro 8 flor. Ungar. nonum vero florenum Ungaricalem remittat michi facultas propter plures labores et occupaciones in domo habitas propter facultatem.

    Item in eadem congregacione facultas conclusit, esse eundum herbulatum79omnibus presentibus doctoribus nullo se absentante.

    Item in eadem congregacione conclusit, sequentem doctorem post Mag. Iohannem de Sälingstat disputandum loco eiusdem, ne facultas negligatur in disputacionibus. Qui quidem dominus doctor Sälingstat tandem loco sequentis doctoris disputabit, cum erit hic in Wienna constitutus.80

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    78 Zuvor stand dedit, wurde aber gestrichen.
    79 Randglosse links von späterer Hand :
    80 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.