Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[31. August 1517] Ultimo die mensis Augusti convocata fuit tota universitas propter mittendum ad Cesarem. Elegit dominum rectorem Mag. Ioannem Huber, collegiatum, ita ut ex magistris unum placentem secum reciperet vel duos. Dedimus ei ex archa centum et viginti duo flor. primo Septembris pro via; associavit sibi Mag. Ioannem Abhauser, recepit secum litteras credenciales, supplicaciones, instructiones et omnia aggravamina omnium facultatum et universitatis. Exivit ad Cesarem447ad Novam Civitatem 18. Septembris, mansit ibidem per diem et reversus est ad Wiennam. Nihil vel parum expedivit. [fol. 75r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.275, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.275/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success