Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[30. Juli 1492] Item feria secunda post Iacobi, que fuit 30. Iulii, congregata fuit facultas super articulo isto: ad audiendum peticionem cuiusdam magistri in artibus alterius universitatis et scolaris in medicina petentis se admitti ad examen pro gradu baccalariatus in eadem. Et fuit nomen eiusdem Mag. Caspar Kalbsör de Felden, magister Ingelstatensis81. Qui protunc ad examen admissus et examinatus est, ubi ita respondit, ut concordi omnium doctorum voto ad predictum gradum tamquam idoneus admissus82 fuit, isto tamen cura moderamine, quod in futurum usque ad ulteriorem promocionem interim quod hic in universitate nostra moram traxerit, audiat omnes doctores legentes ordinarie in scolis propter paucitatem suppositorum83facultatis, quod et facultas ergaeundem tandem recognoscet in ulteriori promocione.84
Item comparavi cannas tres, pro quarum maiore exposui 1 tal. 15 den. et pro vino et gentaculo rusticis 10 den.
Item in die sancte Margarethe pro duabus cannis minoribus85pro reformacione tecti domus facultatis exposui 11 sol. et 8 den. pro collacione rusticis.86
Item pro quatuor milibus chilindrorum exposui 4tal. 4 sol. den. [fol. 12r]
Item comparavit facultas eadem mutacione et tempore decanatus mei fere omnes textus Galleni impressos pro 6 libr. denar., quas dominus doctor Mag. Iohannes Tichtel de pecuniis facultatis aput eum depositis persolvit. Pro quorum librorum incorporacione exposui Iacobo pro tunc famulo et cursori domini Wilhelmi Gerhard, officialis Wiennensis, 14 sol. den.
Item Iohanni bedello facultatis nostre pro illigacione prefatorum librorum et textuum Galleni in duo volumina exposui 3 tal. den.
Item comparavit quoque facultas septem Summas Nicoli Florentini super tota medicina pro 12 tal. den., que 12 tal. ego interea de pecuniis domini doctoris Tichtel,Mag. Bartholomei Streber, doctoris et decani pronunc in medicina, et de meis peccuniis, quas Christoforus aromatarius in nostro debito nobis tribuit et ego nomine eorum et meo acceperam. Quas Summas in quatuor volumina ligari87fecimus, in quorum illigacione ego de propriis pecuniis persolvi Iohanni bedello nostro 4 sol. den. 5 residuum debet eidem facultas adhuc persolvere.
De aromatariorum emendacione.88
Item in eodem tempore decanatus mei facultas pluries fuit convocata et congregata ad cogitandum modos, quibus aromatarii emendarentur89. Et super illo placuit facultati, ut aromatarium specialem haberet facultas, cum quo contribueret et eciam reciperet emolimenta, et compararet appotecam unam, in qua facultas haberet tres partes et aromatarius quartam partem.90Quod et facultas attemptavit et ad effectum deducere incepit. Comparaverat nempe propter hoc tres partes appotece Christoferi Krueg et quartam partem eidem reliquit iuxta estimacionem bonorum virorum taxandas misitque eundem ad Venecias pro medicinis recentibus simplicibus et compositis sub expensis facultatis et suis. Sed quia consulatus huius inclite civitatis, instigatus per aromatarios, tam salubre propositum ac ipsis omnibusque incolis nedum civitatis huius sed tocius provincie perutile91[fol. 12v]92 atque necessarium grato animo promovere nequaquam curaverunt, sed veluti rem insuetam eisque et eorum aromatariis multum molestam atque nocivam existimaverunt. Qua de re ex suis quosdam ad hoc deputatos ad dominum rectorem miserunt, qui eundem pecierunt, ut doctores facultatis ab antedicto suo et iam incepto proposito cohiberet, eo quod ipsi cives iudices doctorum facultatis medicine non existerent, pecieruntque eundem93dominum rectorem94, quod universitas excogitaret vias et modos competentes et congruenciores, quibus aromatarii et eorum appotece emendarentur, alios ab appoteca facultatis erigenda seu instauranda, et quidquid universitas in hoc suo pio et sano consilio deliberaret, hoc ipsi cives vellent habere ratum et gratum atque manutenere firmiter. Ad quam peticionem dominus rector cum sibi condeputatis ad hoc per universitatem magnis fatigiis preconceperunt quosdam articulos illud negocium concernentes. Similiter et facultas iussu domini rectoris quosdam articulos de novo preconcepit95, qui de consilio domini rectoris et suorum condeputatorum primum fuerunt presentati civibus de consilio. Quos cum vidissent neque eis placuissent, dominus rector fecit eis tandem presentari articulos et modos per deputatos ab universitate preconceptos, quos usque hodie aput se tenent neque usque modo assertive responderunt universitati, an placeant eis vel displiceant, sed desuper velle deliberare dixerunt. Articuli autem per facultatem preconcepti et modi emendandi appotecas sunt hii subinserti:96
1. Primus modus sive97 articulus ab inicio per facultatem medicine preconceptus videtur eidem adhuc optimus, tamen propter opinionem quorundam putancium per eundem pauperes aromatarios gravari, quod tamen facultas non intendit, ideo dat opcionem de secundo modo sive articulo, illo videlicet:
2. Quod omnes pauperes aromatarii, si velint, recipiantur ad nostram, hoc est facultatis, societatem.98 [fol. 13r]
3. Tercius modus sive articulus. Si magis divitibus aromatariis in hoc videretur preiudicari, si voluerint, sint eciam in illa societate, quod tamen semper facultas habeat regimen appotece secundum modum preconceptum.
4. Quartus modus. Si prescriptus modus non placeret, teneat civitas cum doctoribus appotecam ad equalem contribucionem et lucrum sub equalibus expensis.
5. Quintus modus. Si vero cives nolint nos habere lucrum cum eis, velint tamen eam appotecam regi a nobis modo preconcepto, visitando, conspiciendo, ordinando singula debito ordine, nullam negligenciam admittendo, pro quibus laboribus et fatigiis dent doctoribus facultatis salarium talibus laboribus condignum.
6. Sextus modus. Aut omnes appotecarii contribuant et societatem habeant in una appoteca modo preconcepto, quam nos regamus ut supra99 habentes cum eis societatem in distribuendo et accipiendo, aut dent nobis salarium condignum pro visitacione et regimine huiuscemodi appotece.
7. Ne autem quis existimet, nos per huiuscemodi appotecam policleticam, quam omnium aliarum volumus esse regulam et exemplar, aromatarios paucifacere aut de civitate propellere conemur, ideo volumus, ut quisque aromatariorum ultra prefatam principalem appotecam possit habere et tenere privatam appotecam et, quoad potest, bene reformatam, prout sue suppetit facultati.
8. Postremo vero fuit adiunctus modus ultimus, qui de consilio domini rectoris et suorum condeputatorum non fuit missus civibus, ne ad indignacionem provocarentur per eundem et fuit talis: Quod si nullus horum modorum univer [fol. 13v] sitati et dominis civibus placuerit, tunc nos cogemur pro servacione conscienciarum nostrarum et hominum salute prosequi ius et libertatem artis medicine et doctorum eiusdem et tenere appotecam in domo facultatis medicine100.
Modi vero et articuli ad predictorum intencionem habendam per deputatos ab universitate preconcepti et conclusi ac civibus missi modo secuntur:
Conclusiones deputatorum per universitatem101
In negocio dominorum doctorum facultatis medicine contra aromatarios, ut languidorum ac egrorum corporibus nec non toti rei publice salubrius consuleretur, placuit dominis doctoribus et magistris per singulas facultates pridem ad hoc deputatis, ut dominis civibus infrascripta offerantur media ad beneplacitum eorundem approbanda etc.
1. In primis quod aromatarii quoad appotecas et res in eisdem contentas universitati nostro quoad earundem gubernacionem, visitacionem, correctionem et emendacionem omnimode subiciantur ac nullus ex novo aromatarius nisi per universitatem examinatus et approbatus admittatur ad decoccionem et praxim sive assumatur.
2. Item de novo assumendus iuret rectori et suis, quod practice et decoccioni et composicioni medicinarum fideliter intendere velit, universitati et presertim medicine doctoribus in omnibus officium suum concernentibus parere et obedire, neminem gravare, arsenicum alia quoque incorrecta venena seu toxica non nisi doctorum scitu et iussu personis privatis vendere, quibus alicui interitus sive mors procurari valeat etc. Sicque in predictis omnibus universitatis, rectoris et doctorum medicine correccioni et emendacioni et disposicioni in omnibus et per omnia stare velint et debeant.
3. Item quod doctoribus medicine ad omnium aromatariorum officinas [fol. 14r] seu appotecas scolaribusque facultatis eiusdem liber sit ingressus et egressus quociens hoc ipsum velint et exoptent, teneanturque illis quaslibet res sive medicinas simplices sive compositas ad visendum ostendere ej presentare, reprobandas et reprobatas per eosdem statim iussi abicere, alias denique recenciores sibi et appotecis suis comparare, disponere et cuncta necessaria semper secum habere nec aliquibus oportunis carere. Quod si in hiis vel aliis visitati se non emendaverint, penis conclusionis appotece, aliis denique mulctis et correccionibus, prout doctoribus atque facultati nec non universitati utilius videbitur, eo facto digni habeantur.
4. Item doctores scribentes ad appotecas plenam facultatem habeant receptas suas, prout illis iustius et equius videbitur, taxare et quibuslibet suis receptis taxas102atramento inserere, et quod taxata sic appotecarii ipsi alcius non vendant aut medicinas ipsas carius non distribuant sub penis predictis.
5. Item ut doctores medicine diligencius appotecariorum regimini, visitacioni et, ut premissum est, disposicioni earundem sive correccioni fiende utilius intendere valeant, etsi universitas nostra in magistris et doctoribus aliunde privilegiata103sit ad introducendum vina aliaque necessaria in urbem Wiennensem, cuius contrarium tamen per dominos cives continuo practicari cernimus, placuit, ut cives visitentur, adhortentur et moneantur, quatenus doctores ipsos quoad fructus vinearum suarum liberos ab omni prestacione sive steura reddere velint, alias denique graciosis favoribus, direccionibus et libertatibus eosdem prosequi non dedignentur, attento quod res publica ex eorundem superintendencia et fideli appotecariorum gubernacione non modicum possit et debeat accipere et acquirere incrementum et comodum. [fol. 14v]
Item occasione supradicte appotece104, ut instaurari melius posset, fuerunt recepti tunc extra archam facultatis omnes floreni in eadem contenti, scilicet 34 Ungaricales floreni et 6 Renenses105, qui omnes fuerunt presentati aromatario per facultatem acceptato, pro quibus et aliis pecuniis sibi per doctores facultatis ad hoc contributis attulit medicinas de Veneciis. Cum autem, ut supra notatum est, negocium per facultatem conceptum dissolveretur, idem aromatarius, puta Christoferus Krueg de Neuburgo, non tam subito potens medicinas per eum allatas in peccunias commutare, ut tamen facultatem de solucione certam faceret, eidem vineam suam in Rusten vocatam Hirssawer impignoravit106, quam vineam a die impignoracionis, que fuit feria secunda in profesto sancti Augustini anni 1492, in anni spacio promisit se redempturum et ita in librum fundi hospitalis ipse et uxor sua se fecerunt inscribi in presencia domini doctoris Iohannis Tichtel et mea.107
[1492/ 1493]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.28, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.28/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success