Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[4. Oktober 1517] 4. Octobris fuerunt congregati omnes doctores in ecclesia divi Steffani ad presentandum licenciandos, sed quia doctor Ioannes Neuman facultati mandatum vicecancellariatus sui non demonstravit neque per notarium et testes id docuit, presentacio illo die fuit suspensa. Nam facultas nolebat committere actum alicuius nullitatis sed mature agere. Eodem die circa quartam horam noctis venit doctor Ioannes Neuman simul cum notario ad me, ubi notarius coram me fidem dedit de vicecancellariatu suo. Accepi ex eo fidem ea lege et condicione, ut idem notarius daret mihi tanquam decano scripturam suam propriam, ita ut meissenioribus ostendere possem. Dedit et ostendi die sequenti hora sexta mane doctoribus. Fuerunt contenti omnes de isto testimonio, sed fuit dubium, an bigamus posset esse vicecancellarius450vel non. Super illud fuit conclusum, quod doctores, qui fuerunt per facultatem deputati adire Cesaream Maiestatem propter impetrare privilegium facultati, ut ad partem consulerent dominum prepositum, nostrum cancellarium, de isto dubio, et si prepositus post informacionem dominorum doctorum eum approbaret, quod facultas tandem esset contenta et presentaret et eum recognosceret ut vicecancellarium nostre facultatis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.280, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.280/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success