Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Oktober 1517] Anno Virginei partus 1517, festo beati Colomanni martiris, a saluberrima facultate medica electus est in decanum Ioannes Wentzelhuser Wirtenbergensis, philosophie ac medicine doctor, ordinarius principis. Qui de more prius iuramento exhibito, sceptro, ladula cum sigillo, statutis ac privilegiis aliisque consuetis investitus, a priore decano D. Ioanne Pilhamer coram facultate rationem accepit, et omnibus computatis remansit obligatus facultati 4 libr. den. 31 den., et statim decano electo solutionem fecit, et pecunia ad ladulam facultatis posita.
Iam novo electo decano, D. Leopoldus Iordan, cui antecedens decanus articulum formaverat, a facultate duo petere cepit: Primo, litteris sui doctoratus testimonialibus ostensis, ad repetendum admitti petebat. Secundo punctum a facultate sibi assignari statim instabat. Facultas, deliberatione modica habita, attento quod magister esset Viennensis, nostre quoque facultati incorporatus, antequam Italiam petierat, eidem etiam operam dederit, petitioni eius prime concorditerassensum prebuit, ea tamen condictione, ut facere et conformare se velit facultatis nostre statutis et statuendis et secundum privilegia nostra agere velit.457Ad secundam eius petitionem facultas in hunc ei respondit modum, quod propter instantes labores vindemiales (modicam habeat patientiam, preterea duo magistri ad respondendum pro licentia admissi, quorum examini tota facultas interesse debebat) prepediebatur. Incipientibus tamen lectionibus publicis decanum accedat et solicitet de fienda congregatione facultatis, et promisit facultas sibi sine dilatione punctum secundum sortem iuxta ordinationem et privilegia nostra assignare.458Exposui tunc 4 cruc.
[14.. Oktober 1517] Altero die post Colomanni facultas tota comparuit in edibus D. Ioannis Neuman vicecancellarii mane infra primarum pulsum et, ut moris est, fuerunt assignata puncta clarissimo viro Ioachimo Vadiano, philosophie magistro et Phebo laureato, ad que eodem die post meridiem respondit. Examinatus est a decem doctoribus et approbatus: Doctor Ioannes Neuman vicecancellarius, Doctor Ioannes Wentzelhuser decanus, Doctor Wilhelmus Puelinger, Doctor Ioannes Prutenus, Doctor Ioannes Entzianer, Doctor Iodocus Puchaymer, Doctor Georius Tanstetter, Doctor Symon Latz, Doctor Ioannes Pulhamer, Doctor Ioannes Gastgeb.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.284, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.284/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success